Briefwechsel Michael Adelbulner


Kurzinformation zum Brief Zum Originalbrief
Autor Adelbulner, Michael (1702-1779)
Empfänger Kirch, Christfried (1694-1740)
Ort Nürnberg
Datum 18. September 1733
Signatur UB Basel: L Ia 677, Bl. 21r-22v
Transkription Hans Gaab, Fürth


VIR CLARISSIME, atque EXCELLENTISSIME,
PATRONE PLURIMUM COLENDE.[1]


Dici sane verbisque exprimi non potest, VIR CELEBERRIME, quanto sim affectur gaudio, quum ex CLARRISS. Dom. Prof. CELSIO, Patrono meo non uno nomine venerando, intellexerim, TE non solum probaturum, sed et omni modo promoturum esse, quod de Commercio Astronomico typis exscribendo cepi consilium. Gratulor mihi hanc TUAM erga me conatusque meos tam benevolam voluntatem, atque ut eandem mihi constantem et perpetuam esse

[Bl. 21v]
velis; qua par est animi obseruantia abs. TE peto, contendoque. Est enim, est omnino, quod TUAM instituto meo gratiam exorem, cui iam in ipso sui exortu tot molestiae ac tot difficultates fruuntur, ut, nisi firmissimo TUO praesidio suffulciatur, eius instet occasus praesentissimus: Et enim is ille, cuius auxiliatrice manu atque consilio, si mens non laeva fuisset, miram in modum amplificari posset, nosti, quem intelligo, is, inquam, ille, nescis qua causa, iniusta certe, ai, ne quid durius dicam, imaginaria, impulsur, omnem lapidem, si non ipsum Acheronta monet, ut irritum reddat huius mei consilii successum. Judicem TE compello, VIR GRAVISSIME, omnemque TIBI rem permitto, IPSE pro summo TUO in rei publicae commoda studio iudica, IPSE pro integerrimae

[Bl. 22r]
ac neutri partium addictae mentis ratione vide, num qua iure merito culpa in me cadere transserique queat. Septem, sie placet, CELSIUM TUUM aduoca, cui meus hic animus probe cognitur perspecturque est: ego profecto non habebo, quod timeam, ut male cum ipso Viro egisse, aut agere, aut umquam acturus esse dicas. Eum in finem transmittendam simul putavi epistolam inuitatoriam, quae nuper unacum specimine futuri Commercii Astronomici typis a me exscripta est; unde rationes aeque ac conditiones huis instituti plene perspicies. TUO exactissimo iudicio cuncta submissa sunto, quicquid indicaveris, norma mihi esto. Satis me felicem arbitrabor, ubi non omnino indignus TIBI deprehensus fuero, quem tri-

[Bl. 22v]
bus tantum verbis de voluntate TUA certiorem reddar. Quod reliquum est TUO quaeso favori etiam atque etiam commendatum habe


CLARISSIMI et EXCELLENTISSIMI,
NOMINIS TUI

dab. Noriberg.
d. 18. Septembr.
1733.

cultorem observantiss.
Mich. Adelbulner.


Fußnoten

  1. Zum Hintergrund: 1733 hielt sich Celsisus für einige Monate in Nürnberg auf. Dabei entwickelte er das Projekt einer rein astronomische Zeitschrift. Mitarbeiter sollte neben Doppelmayr vor allem wegen seiner Verbindung zur väterlichen Druckerei Adelbulner sein. Über Celsius erfuhr Adelbulner, dass Kirch dieses Projekt nicht nur gut heiße, sondern aktiv unterstützen wollte, wofür er sich mit diesem Brief überschwenglich bedankt.