Briefwechsel Johann Heinrich Müller


Kurzinformation zum Brief Zum Original
Autor Müller, Johann Heinrich (1671-1731)
Empfänger Delisle, Josef-Nicolas (1688-1768)
Ort Altdorf
Datum 21. Dezember 1725
Signatur Bibliothèque de l'Observatoire de Paris: B1/2-169, Bl. 1r
Transkription Hans Gaab, Fürth

  Vir celeberrime!

Si vales, cum honoratissimo Dn. Fratre, et Dn. Vignonio,[1] bene est, ego valeo. Reditum Altorfio Noribergam prospere cessisse, et Vos absentes quoque benevolem nostro memoriam testari placuisse, ex amicis cum voluptate percepi. Jam id cupide voveo, et scire aveo, ut supellex vestra astronomica bonis avibus adveniat. Animus enim meus spe lactatus, et illam et vos adhuc semel videre et amplecti, propitius, vialis apprecari. Tametsi enim mora mea Norimbergae per paucas quasd. horulas tantum duratura est, tantum tamen suavitatis capturus sum, ut per omnem vitam ejus meminisse mihi dulce futurum sit. Vale, et salve cum conjunctissiumo Sodalitio tuo, meque aestumatissimo favore complecti pergite, qui sum

Celeberrimii Nominis T.

Altdorf. d. 21 Dec.
    1725.

Cultor studiosissimus
Joh. Henr. Müller P.P.



Zusammenfassung:
Müller drückt seine Freude über die Begegnung mit Delisle aus. Er wird demnächst in Nürnberg sein und würde sich auf eine weitere Begegnung mit Delisle freuen, auch wenn er nur wenige Stunden Zeit hat.


Fussnoten

  1. Delisle reiste in Begleitung seines Bruders Louis Delisle de la Croyère(1690-1741) und des Mechanikers Pierre Vignon.